monumenta.ch > Ambrosius > 49
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 48 <<<     >>> § 50

§ 49

1 Sola illa sunt sine excusatione certamina.
2 in bello si quis se inferiorem uiderit, arma conuertit et meretur ueniam: hic si quis calicem conuertat, urgetur ad potum.
3 in scammate si quis manum leuat, exors quidem palmae, sed inmunis iniuriae est: in conuiuiis etsi manum reuocet a uino, ori eius infunditur.
4 omnes inebriantur, uictores uictique omnes ebrii iacent plerique sopiti.
5 nec portari eos ad sepulchrum licet, prius quam is qui pascit de omnibus se uindicatum uiderit, ut ulciscatur dispendium.
6 qui autem damna non sentit hanc mensae suae gloriam putat, si ex ea uulnerati omnes ac saucii tamquam de harena exeant.